respondens autem Iob Domino dixit
scio quia omnia potes et nulla te latet cogitatio
quis est iste qui celat consilium absque scientia ideo
insipienter locutus sum et quae ultra modum excederent
scientiam meam
audi et ego loquar interrogabo et ostende mihi
auditu auris audivi te nunc autem oculus meus videt te
idcirco ipse me reprehendo et ago paenitentiam in favilla
et cinere
postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Iob dixit
ad Eliphaz Themaniten iratus est furor meus in te et in duos
amicos tuos quoniam non estis locuti coram me rectum sicut
servus meus Iob
sumite igitur vobis septem tauros et septem arietes et ite
ad servum meum Iob et offerte holocaustum pro vobis Iob autem
servus meus orabit pro vobis faciem eius suscipiam ut non vobis
inputetur stultitia neque enim locuti estis ad me recta sicut
servus meus Iob
abierunt ergo Eliphaz Themanites et Baldad Suites et Sophar
Naamathites et fecerunt sicut locutus fuerat ad eos Dominus et
suscepit Dominus faciem Iob
Dominus quoque conversus est ad paenitentiam Iob cum
oraret ille pro amicis suis et addidit Dominus omnia quaecumque
fuerant Iob duplicia
venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universae
sorores suae et cuncti qui noverant eum prius et comederunt cum
eo panem in domo eius et moverunt super eum caput et consolati
sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum et
dederunt ei unusquisque ovem unam et inaurem auream unam
Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam
principio eius et facta sunt ei quattuordecim milia ovium et
sex milia camelorum et mille iuga boum et mille asinae
et fuerunt ei septem filii et filiae tres
et vocavit nomen unius Diem et nomen secundae Cassia et
nomen tertiae Cornu stibii
non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae
Iob in universa terra deditque eis pater suus hereditatem inter
fratres earum
vixit autem Iob post haec centum quadraginta annis et
vidit filios suos et filios filiorum suorum usque ad quartam
generationem et mortuus est senex et plenus dierum